HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT XIV: De idolo Belis et dracone

#Dan. XIV

Erat autem in Babylone idolum, nomine Bel, et impendebantur ei diebus singulis de simila duodecim artabae, et oves quadraginta, et vini amphorae sex. Est autem artaba apud Chaldaeos eadem mensura, quae et ephi apud Hebraeos, mensura scilicet trium modiorum. Et rex Babylonis adorabat illud per singulos dies, et dicebat Danieli: Quare non adoras Bel? Qui respondit: Non colo facturam, sed creatorem omnium Deum viventem. Et ait rex: Nonne videtur tibi Bel Deus vivens, qui tanta quotidie comedit et bibit? Qui respondit: Intus luteus est, et foris aeneus, nunquam comedit. Et vocavit rex sacerdotes, et ait: Nisi dixeritis mihi quis comedit impensas has, moriemini. Si autem ostenderetis mihi, quomodo Bel comedat hoc, Daniel morietur. Erant autem sacerdotes sexaginta, exceptis uxoribus et parvulis. Et venit rex cum Daniele in templum. Et dixerunt sacerdotes: Nos egrediemur foras, et tu rex, pone vinum, et escas, et claude ostium, et signa annulo tuo, et nisi inveneris mane omnia comesta a Bel, moriamur. Et posuit rex cibos ante Bel. Et Daniel cribravit cinerem per totum pavimentum coram rege, et clausum est ostium, et signatum annulo regis. Sacerdotes autem ingressi sunt illa nocte, juxta consuetudinem suam, cum uxoribus, et liberis, et consumpserunt omnia. Fecerant autem sibi cuniculos sub terra, et absconditum introitum sub mensa. Diluculo venit rex ad templum, et Daniel cum eo, et invenerunt signa salva. Cumque aperuissent ostium, intuitus rex mensam vacuam, exclamavit: Magnus est Bel, et tenuit Daniel regem ne ingrederetur, et ait: Animadverte vestigia pedum super pavimentum. Et iratus rex apprehendit sacerdotes, et ostenderunt ei ostiola, per quae ingrediebantur et egrediebantur. Et occidit eos rex, et dedit Bel in manum Danielis, qui subvertit eum et templum. Erat autem in eodem loco draco magnus latens in fovea, et adorabant eum Babylonii. Sacerdotes ejus habebant hydraulia, id est vasa facta de coriis vitulorum, et percutiebant ea virgis coraulmis, ut facerent sonitum terribilem, quasi tonitruum, ad quem excitatus draco, quandoque emittebat fumum, quandoque ignem, quandoque visibiliter apparebat. Et dixit rex Danieli: Non potes dicere quia iste non sit Deus vivens. Et ait Daniel: Da mihi potestatem, et interficiam eum, absque ferro et fuste. Et dedit ei. Tulit ergo Daniel picem et adipem, et pilos, et coxit pariter, fecitque massas, et dedit in os draconis, et suffocatus crepuit. Et indignati Babylonii dixerunt: Judaeus factus est rex. Et dixerunt ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam, et compulsus tradidit eis. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi septem diebus. In lacu erant leones septem, et dabantur eis quotidie duo corpora damnatorum, et duae oves, et tunc non sunt data eis, ut devorarent Danielem. Erat autem Habacuc propheta in Judaea, qui ferebat pulmentum messoribus. Et ait angelus ad eum: Fer prandium in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Qui respondit: Babylonem non vidi, et locum nescio. Et tulit eum angelus capillo capitis sui, et posuit eum super lacum, et clamavit Habacuc: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. Et gratias agens Daniel comedit. Porro angelus restituit Habacuc in loco suo. Venit ergo rex die septimo, ut lugeret Danielem, et videns eum sedentem in medio leonum, exclamavit: Magnus es, Domine Deus Danielis, et extraxit eum de lacu leonum. Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit, et devorati sunt in momento coram eo.